monumenta.ch > Plinius > sectio 80

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 80
{XXXIII} Silvestrium generis folia non decidunt abieti, larici, pinastro, iunipero, cedro, terebintho, buxo, ilici, aquifolio, suberi, taxo, tamarici. inter utraque genera sunt andrachle in Graecia et ubique unedo; reliqua enim folia decidunt iis praeterquam in cacuminibus. non decidunt autem et in fruticum genere cedro cuidam, rubo, calamo.